monumenta.ch > Plinius > sectio 60

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 18, 59
{X} cadunt folia lupino tantum et papaveri. legumina diutius florent, et ex his ervum ac cicer, sed diutissime faba, XL diebus, non autem singuli scapi tamdiu, quoniam alio desinente alius incipit, nec tota seges, sicut frumenti, pariter. siliquantur vero omnia diversis diebus et ab ima primum parte, paulatim flore subeunte.